RESPONDEO dicendum, quòd sicut in primo habitum †{ 1. p. q. 48. arti. 5. } est, duplex est malum, scilicet culpæ & pœnæ. Malum autem culpæ peius est, vt ibidem ostensum †{ 1. p. q. 48. art. 6. } est: vnde dicere malum culpæ, peius est, quàm dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpæ. Sed ad maledicentem, prout nunc loquimur, pertinet dicere malum pœnæ, non autem malum culpæ, nisi fortè sub ratione pœnæ. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad prædicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpæ, solum enuntiando. Per maledictionem verò dicitur malum pœnæ: vel causando per modum imperij, vel optando. Ipsa autem enũtiatio culpæ, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quàm nocumẽtũ desiderare, cæteris paribus. Vnde detractio secundum communẽ rationem grauius peccatũ est, quā maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio verò quæ fit per modum imperij, cùm habeat rationem causæ, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quàm sit denigratio famæ: vel leuior, si minus. Et hæc quidem accipienda sunt secũdum ea, quæ per se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem & alia per accidẽs cōsiderari, quæ prædicta vitia, vel augent, vel minuũt.