ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm maledicere sit grauius peccatum, quam detractio. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd maledictio sit grauius peccatum, quàm detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia quædam, vt patet per id quod dicitur in Canonica Iudæ, quòd cùm Michael Archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ. Et accipitur ibi blasphemia pro maledictione, secundum †{ Glos. interlin. ibid. } glossam, Blasphemia autem est grauius peccatum, quàm detractio. Ergo maledictio est grauior detractione. ¶ 2 Præterea, Homicidium est detractione grauius, vt suprà dictum †{ Q. 73. articul. 3. } est. Sed maledictio est par peccato homicidij. Dicit †{ Homilia 20. in Matthæ. intermedium & finem. to. 2. } enim Chrysostomus super Matthæum. " Cum dixeris, Maledic ei, & domum euerte, & omnia perire fac: nihil ab homicida differs." Ergo maledictio est grauior quàm detractio. ¶ 3 Præterea, Causa præeminet signo. Sed ille qui maledicit, causat malum suo imperio. Ille autem qui detrahit, solum significat malum iam existens. Grauius ergo peccat maledicus, quàm detractor. SED contra est, quod detractio non potest bene fieri. Male dictio autem fit bene & male, vt ex dictis †{ Art. 1. huius quæst. } patet. Ergo grauior est detractio, quam maledictio. RESPONDEO dicendum, quòd sicut in primo habitum †{ 1. p. q. 48. arti. 5. } est, duplex est malum, scilicet culpæ & pœnæ. Malum autem culpæ peius est, vt ibidem ostensum †{ 1. p. q. 48. art. 6. } est: vnde dicere malum culpæ, peius est, quàm dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpæ. Sed ad maledicentem, prout nunc loquimur, pertinet dicere malum pœnæ, non autem malum culpæ, nisi fortè sub ratione pœnæ. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad prædicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpæ, solum enuntiando. Per maledictionem verò dicitur malum pœnæ: vel causando per modum imperij, vel optando. Ipsa autem enuntiatio culpæ, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quàm nocumentum desiderare, cæteris paribus. Vnde detractio secundum communem rationem grauius peccatum est, quam maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio verò quæ fit per modum imperij, cùm habeat rationem causæ, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quàm sit denigratio famæ: vel leuior, si minus. Et hæc quidem accipienda sunt secundum ea, quæ per se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem & alia per accidens considerari, quæ prædicta vitia, vel augent, vel minuunt. AD primum ergo dicendum, quod maledictio creaturæ, inquantum creatura est, redundat in Deum: & sic per accidens habet rationem blasphemiæ: non autem si maledicatur creaturæ propter culpam. Et eadem ratio est de detractione. AD secundum dicendum, quòd sicut dictum †{ Art. præcedenti. } est, maledictio vno modo includit desiderium mali. Vnde si ille qui maledicit, velit malum occisionis alterius, desiderio non differt ab homicida. Differt tamen, inquantum actus exterior aliquid adijcit voluntati. AD tertium dicendum, quod ratio illa procedit de maledictione, secundùm quod importat imperium.