¶ 3 Præterea. Non videtur esse illicitum, si ex conuentione agatur id, quod fieri debet ex debito honestatis. Sed secũdum Philosophum in †{ Lib. 8. Ethic. c. 13. non longè à fine, tomo. 5. } 8. Ethicorum in amicitia vtilis recompensatio fieri debet secundũ vtilitatem, quam consecutus est ille, qui beneficium suscepit, quę quidem quandoq́ue excedit valorem rei datæ: sicut cōtingit cùm aliquis multũ re aliqua indiget, vel ad periculum euitandum, vel ad aliquod commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis & venditionis aliquid dare pro maiori pretio, quàm valeat.