AD secũdum dicendum, quòd sicut August. ibidem †{ Loco citato in arg. } dicit: Mimus ille vel seipsum intuendo, vel alios experiendo, vili velle emere, & carè vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam, qua huic resistat & vincat. Et ponit exemplum de quodam, qui modicum pretium de quodam libro propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Vnde patet quòd illud commune desiderium non est naturæ, sed vitij. Et ideo commune est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt.