Circa omnes tres regulas in communi. Nota, quòd est maxima differentia inter pretium constitutum per primam regulam & constitutum per alias regulas: quia constitutum per primam regulam consistit in indiuisibili, eo modo quo constitutum est: pretium vero constitutum per alias regulas variari potest eodem loco & tempore in parua quantitate, quia non consistit in indiuisibili, vt dicit Diuus Thomas supra in solutione ad primum. Et idcirco à doctoribus assignatur triplex iustum pretium eodem loco & tempore quod reputatur quasi vnum pretium. Aliud quidem dicetur rigidum penes terminum magnitudinis: aliud vero dicitur mite penes terminum paruitatis: aliud denique dicitur mediocre penes recessum ab vtroque extremo.