Nihilominus aduerte, quòd in foro conscientiæ non tenebuntur facientes monopolium restituere, nisi conuenerint in pretio iniusto, quod quidem periculum vt in plurimum inuenitur in secundo genere monopolij, tam cum fit ex parte venditorum tam etiam ex parte emptorum. At vero in tertio genere monopolij, non videtur esse aliqua iniquitas. Et ratio est, quia ille qui emit totam quantitatem mercium, suo periculo emit, neque cum aliquo conuenit fraudulenter: quin potius huiusmodi negotiatio publicè fit in republica, neque prohibetur legibus, nisi tantum in emptione tritici, cautum enim est legibus Regni, quòd nemo emat triticum ad reuendendum: vbi autem non fuerit lex humana expressa, quæ prohibet emptionem siue in parua siue in in magna quantitate ad iterum vendẽdum: licitum erit cuilibet negotiatori emere totā quantitatem mercium.