Respondetur & sit prima conclusio. Doctrina Diui Thomæ in tertia conclusione certissima est, & probatur. Quia æquitas naturalis postulat, vt venditor qui est dominus & possessor rei suæ, seruet se indemnem, ergo vera est conclusio Diui Thomæ. Confirmatur exemplo. Nam eadem ratione excusamus mutuatorem, quando à mutuatario exigit lucrum verè cessans, vel damnum emergens, scilicet, quia seruat se indemnem hoc faciendo. Sed hæc doctrina intelligenda est quando emptor vel mutuatarius solicitat venditorem vel mutuatorem vt vendat vel mutuet: quia aliàs non erat venditurus vel mutuaturus: si autem vltro se offerat ad vendendum vel mutuandum non potest quicquam exigere pro suo damno vel lucro cessante. Ratio est manifesta: quia tunc ipse emptor non est causa, quòd venditor priuetur suo commodo, ergo non est iustum vt soluat pretium propter incommoda venditoris aliundè prouenientia.