Secundò nota, quòd contractus propriè dictus, diuiditur in septem differentias siue species. Prima dicitur cambium, in qua permutatur res pro re. Secunda est emptio, vbi intelligitur correlatiuum venditio. Tertia species est mutuatio. Quarta est emphyteusis, id est melioratio, verbi gratia. Dat aliquis alteri vineam vt colat illam & reparet & fructus capiat & soluat aliquam pensionem & reddat. Quinta species est commodatio quando debet reddi idem numero datum. Sexta species est permutata commodatio. Septima est locatio. Sed tamen pro huius diuisionis intelligentia: nota, quòd hic non diuidimus cōtractum in tota sua generalitate, sed quod attinet ad rem præsentem diuidimus contractum circa res ipsas, non circa personas: & idcirco non annumeramus matrimonium neque votum solenne: eo quòd sunt traditiones personarum.