Ad quartum respondetur, æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, aliquando consistere in indiuisibili mathematico: quando res ipsa in se consistit in indiuisibili. v. g. quando qui accepit duo reddit duo: aliquando vero necesse est vt vtamur indiuisibili morali, ad constituendam æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, v. g. quando medium rei non constat in communi pro omnibus contractibus singularibus, sed necessaria est æstimatio hominum, quæ varia est, quanuis accedat prope ad medium: & talis est æstimatio fori communis: donec in particulari fiat conuenientia inter emptorem & venditorem de pretio indiuisibili: & sic non est eadem ratio de prima regula, & de alijs duabus: quoniam secundùm primam regulam, pretium rerum consistit in indiuisibili mathematico etiam in communi omnibus contractibus: at vero pretium constitutum per secundam & tertiam regulam consistit in indiuisibili morali, donec in singulari fiat conuenientia. Ex dictis sequitur, quomodo sit intelligendum illud commune prouerbium, tantum valet res quantum vendi potest, quod habetur in. l. 1. ff. ad Senatusconsulta. & in. l. si quis vxori. ff. de furtis. est enim intelligendum quantum vendi potest secundùm communem æstimationem fori, quando non est taxatum lege pretium. Item maxime verificatur in materia tertiæ regulæ, vbi neque est lex neque communis æstimatio fori.