¶ HIS suppositis. Probatur sufficientia præfatæ diuisionis. Etenim per contractum potest transferri vel dominiũ rei, vel vsusfructus illius, aut tantũ vsus. Siquidem trāsferatur dominium rei, cōstituuntur tres species, scilicet cambium, quod fit quando res pro re commutatur, vt vinum pro frumento: & emptio, quando transfertur dominiũ rei pro pecunia, & mutuatio quando transfertur dominium rei cum obligatione vt reddatur tantumdẽ in alio indiuiduo. Quibusdam autem visum est, quòd mutuatio non sit propriè contractus, eo quòd nulla obligatio oritur in mutuatore, sed tantum in mutuatario. Nihilominus falluntur in hoc, quia mutuator ipse, eo ipso quòd mutuat, manet obligatus ad non statim repetendum, donec mutuatarius aliquod commodum acceperit, vel accipere potuerit moraliter loquendo ex ipsa re mutuata: & eadem ratio est de cōmodatore, manet enim obligatus vt mutuator, imò vero aliquando statuitur aliquod certum tempus, intra quod ipse commodator vel mutuator non potest repetere. Præterea. Si per contractum non transferatur dominium rei, sed vsusfructus pro aliquo pretio, vel pensione temporali, vel perpetua, & tunc talis contractus dicitur emphyteusis. Dicimus autem nō transferri dominium per emphyteusim: quia quanuis transferatur & tradatur ipsa res, tamen directum dominium rei manet apud dominum, qui rem transtulit ad vsumfructum alterius: quanuis dominium vtile maneat in illo, qui rem accepit per talem contractum. Denique si per contractum transferatur tantum vsus rei, oriri possunt tres species. Nā si transferatur gratis res sine pretio, siue vsus ille, est quidem commodatio cum conditione, vt rei substantia restituatur domino. v. g. si aliquis commodet equum ad iter faciendum alteri, si autem non transferatur gratis, sed pro vsu alterius rei: dicitur permutata commodatio. Si autem sit pro pretio, dicetur locatio.