Secundum documentum est, quòd qui vendit frumentum vltra pretium taxatum, mortaliter peccat: quia facit contra legem iustam in materia graui, & tenetur restituere excessum pretij ipsis emptoribus: quanuis non teneatur ad pœnam legis ante condemnationem iudicis. Hoc documentum est contra doctissimum Nauarro in suo manuali, cap. 23. num. 86. vbi ait, quòd ille qui vendit vltra pretium taxatum lege non peccat mortaliter, dummodo non vendat maiori pretio quā res illa valeret secundũ permissionem legis naturalis, si nulla esset pragmatica. Et in numer. 55. idipsum docet de omni lege ciuili, ꝙ non obligat in foro conscientiæ: sed solum sunt pœnales leges. Contra cuius sententiam disputatur in cōmuni, in 1. 2. quæstione. 96. articulo. 4. sed quòd attinet ad rem præsentem reprobatur prædicta sententia merito. Et probatur prædictum documẽtum. Primò. Nullum est pretium iustum lege naturali, sed solum lege positiua, vel ex communi æstimatione fori: sed supposita taxatione legis illud est pretium iustum legitimum: ergo lex naturalis pro tunc nullum aliud pretium iustificat supra illud lege taxatum.