Sunt igitur tres sententiæ de hac re. Prima quæ ait, nullum esse peccatum decipere emptorem vel venditorẽ. Hanc tenet Summa Rosella, vt refert Syluest. vbi sup. & quidam Durandus minorita, vt refert Conrad. vbi supra, & multi Iurisperiti quos citat dominus Antonius de Padilla in cōmentarijs sup. l. 2. C. de rescindenda vendit. num. 73.