Secunda conclusio. Si tamen talis contractus celebretur bona fide cum ignorantia prauæ dispositionis, quia videlicet vterque existimat iustum pretium esse tantum vel tantum, & tamen reuera est maius vel minus: tunc contractus ille non est inualidus. Probatur. Quia ille qui læditur non alia ratione vult contrahere, nisi supposito quòd pretium sit tantum, ergo non est voluntarius ille contractus, sed inuoluntarius & per consequens inualidus. Etenim de ratione cōtractus humani est, quòd sit voluntarius.