Quarta conclusio. Si contractus mala fide fuerit celebratus, & pars læsa ignorabat iustum rei pretium, erit inualidus contractus in foro conscientiæ. Probatur, quia talis ignorantia inuoluntarium interpretatiuè operatur: at vero sine voluntario contractus est nullus, igitur est inualidus contractus. Conclusio hæc consonat cum iure ciuili, in quo nihil statuitur de firmitate aut nullitate huiusmodi contractus: sed solũ definitur: quòd non datur actio parti læsæ citra dimidium iusti pretij. Reliqua vero relinquit iure naturæ iudicanda.