Secunda regula est, communis æstimatio fori & bonorum hominum. ¶ Tertia regula est, conuentio inter emptorem & venditorem ipsum. Quod autem istæ regulæ sint sufficienter enumeratæ. Probatur, quia pretium iustum non est ab ipsa natura determinatum: etenim iustum naturale, autore Aristot. 5. Ethicorum cap. 7. est idem apud omnes, at vero pretium rerum multipliciter variatur pro temporis & loci varietate, & etiam pro ipsarum rerum varietate: ergo necesse est, quòd pretium determinetur per beneplacitum hominum: non potest autem excogitari aliquod aliud beneplacitum per quod constituatur istud iustum pretium, quod non contineatur in prædictis: ergo sufficienter enumeratæ sunt istæ tres regulæ.