AD quartum dicendum, quòd vitium rei facit rem in præsenti esse minoris valoris, quā videatur. Sed in casu præmisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur cōtra iustitiam facere, si quod futurũ est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad hoc non videatur teneri ex iustitiæ debito.