AD tertium sic proceditur. { Quolib. 16 artic. 10. } Videtur, ꝙ venditor non teneatur dicere vitium rei venditæ. Cùm enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei. Nō ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, præcipitanter emendo, absq; diligenti inquisitione de conditionibus rei.