¶ 2 Præterea. Stultum videtur, quòd aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitiarei vendendæ indicet, impedit suam venditionem. Vnde Tullius in lib. †{ Libr. 3. parum ante medium libri, in cap. cuius titulus est. In contractibus comunibus qua forma honesti: in fine illius. } de Offic. inducit quendam dicentem, "Quid tam absurdum, quàm si domini iussu ita præco prædiceret, Domum pestilentem vendo." Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditæ.