AD secundum dicendum, quod non oportet quod aliquis per præconem vitium rei vendendæ prænuntiet: quia si prædiceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secundum quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad inuicem comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse.