Ad tertium argumentum respondetur, quòd non facilè sunt admittendæ illæ excusationes venditorum: semper enim in re dubia circa pretium iustum, præsumendum est bonam & iustam esse iudicis taxationem. Nihilominus, si quando constiterit quòd ipsa taxatio est iniqua, licitum erit venditori, vti cautela. Neque enim per hoc fit iniuria emptoribus: cum detur illis quod debetur secundum iustitiam.