Nihilominus sit secunda conclusio. Quando in ipsa re venali est aliqua virtus specialis, quæ communiter ignoratur ab hominibus etiam peritis in illa arte, non tenetur emptor peritissimus cognoscens illam virtutem, indicare venditori: sed licitum erit illi emere pretio communi. Verbi gratia, in casibus primi & secundi argumenti. Probatur conclusio. Quia iustum rei pretium illud est, quòd communiter æstimatur ab hominibus secundùm circunstantiam loci & temporis, sed illa virtus occultissima non æstimatur ab hominibus, siquidem non cognoscitur, ergo emptor non tenetur dare pretium pro illa virtute quam ipse specialiter cognoscit. Probatur secundò. Quia virtus illa gemmæ occulta, habet se respectu lapidarij peritissimi sicut thesaurus absconditus in agro: de quo dicemus statim, quòd licitum est emptori emere agrum illum, nihil indicando de thesauro, sed potest applicare sibi thesaurum titulo inuentionis. Ergo similiter poterit lapidarius ille possidere gemmam excellentissimæ virtutis, titulo inuentionis: etiam si emerit illam secundùm communem æstimationem hominum. Probatur tertiò. Si lapidarius ille ignorans virtutem gemmæ emisset illam pretio communi, & postea cognouisset virtutem illam, non teneretur ad aliquam restitutionem, ergo neque si sciens emerit. Probatur consequentia. Quia si ex iustitia teneretur ante emptionem, teneretur etiam post emptionem restituere ratione rei alienæ acceptæ, sicut si sciens & prudens accepisset. Denique probatur. Quando Hispani inuenerunt Indias, poterant emere ab Indis aurum, & margaritas secundùm æstimationem illius reipublicæ: neque tenebatur indicare, quanti æstimaretur aurum in alijs regionibus. Et per hoc patet ad primum argumentum & confirmationem eius.