Secundò. Quia ex opposita sententia sequuntur magna incommoda. Primò, quòd mercator qui scit ciuitatem obsidendam, posset nihilominus omnia bona sua vendere pretio currenti, quod videtur iniquum & contra bonum non tantum ciuium, sed etiam reipublicæ. Secundò sequitur, quòd qui sciret crastina die futuram esse taxationem frumenti minori pretio quàm modo: posset hodie vendere omne triticum pretio pragmaticæ. ¶ Tertiò sequitur, quòd qui sciret, aliquam monetam esse deponendam citò in Regno: nihilominus posset permutari illam quam habet apud se. His argumentis conuictus est Ioan. de Medina vbi supra quæst. 35. pro parte affirmatiua.