Secunda conclusio. Etiam si iste venditor interrogetur, an sit futura magna copia tritici, & dicat se nescire, vel dicat copiam non esse futuram, non peccat contra iustitiam. Conclusio patet primo argumento facto pro conclusione præcedenti. Et secundò probatur. Quia contractus iste habet omnia quæ sunt de substantia iusti contractus: traditur enim merces absque aliquo vitio, & pretio currente, ergo, &c.