PRO decisione sit prima conclusio. Per se loquendo & regulariter, quodlibet rei vitium siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate, irritat contractum, quādo res venditur pro integra & sana absque defectu aliquo. Hanc docet Diuus Tho. & explicat in articul. 2. & confirmat ex Diuo Ambrosio libr. 3. de officijs, capit. 10. & 11. Sed probatur ratione. Quia ille contractus per se loquendo rationabiliter est inuoluntarius: ergo per se loquendo nullus est contractus. Probatur secundo. Quoniam maior læsio est, quando quis decipitur in re ipsa venali: quādo quā decipitur in pretio, vt habent Iurisperiti in capit. per tuas. de donationibus, quos quidem Pinellus in commentarijs super legem secundam. C. de rescindenda venditione. 3. parte. capit. 2. refert qui dicunt quòd læsio in substantia quantitate & qualitate tribuit actionem læso, etiā si citra dimidium iusti decipiatur: non autem tribuit actionem læso in pretio nisi vltra dimidium iusti decipiatur: ergo multo maior est in actu qui fit in ipsa re, ac proindè merito irritabitur contractus. Cuius ratio est. Quia læsio quæ fit in ipsa re venali, tollit substantiam contractus: etenim contractus fit de ipsa re secundu substantā quātitatem & qualitatem.