AD secundum dicẽdum, quòd Iudæis prohibitũ fuit accipere vsuram à fratribus suis, scilicet Iudæis: per quod datur intelligi, quòd accipere vsuram à quocunque homine est simpliciter malum. Debemus enim omnem hominẽ habere quasi proximum, & vt fratrem, præcipuè in statu Euangelij, ad quod omnes vocantur. Vnde in Psalm. 14. absolutè dicitur, "Qui pecuniam suam non dedit ad vsuram". Et Ezech. 18. "Qui vsuram non accepit". Quòd autem ab extraneis vsuram acciperẽt, non fuit eis concessum quasi licitũ, sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet à Iudæis Deum colentibus vsuras acciperent propter auaritiam, cui dediti erant, vt habetur Isai. 56. Quod autẽ in præmium promittitur, fœnerabis gentibus multis, &c. fœnus ibi largè accipitur pro mutuo, sicut & Ecclesiast. 29. dicitur, multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, id est, nō mutuauerunt. Promittitur ergo in præmium Iudæis abundantia diuitiarum: ex qua contingit quòd alijs mutuare possint.