RESPONDEO dicendum, quòd accipere vsuram pro pecunia mutuata, est secundùm se iniustum: quia venditur id quod non est, per quod manifestè inæqualitas constituitur, quæ iustitiæ contrariatur. Ad cuius euidentiam sciendum est, quod quædam res sunt, quarum vsus est ipsarum rerum consumptio, sicut vinum consumimus, eo vtendo ad potum, & triticum consumimus, eo vtendo ad cibum. Vnde in talibus non debet seorsum computari vsus rei à re ipsa, sed cuicunque conceditur vsus, ex hoc ipso conceditur res, & propter hoc in talibus, per mutuum, transfertur dominium. Si quis ergo seorsum vellet vendere vinum, & vellet seorsum vendere vsum vini, venderet eandem rem bis, vel venderet id quod non est. Vnde manifestè per iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam committit qui mutuat vinum, aut triticum, petens sibi duas recompensationes: vnam quidem restitutionem æqualis rei, aliam verò pretium vsus, quod vsura dicitur. Quædam verò sunt, quorum vsus non est ipsa rei consumptio, sicut vsus domus est inhabitatio, non autem dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest vtrunque concedi, puta cum aliquis tradit alteri dominium domus, reseruato sibi vsu ad aliquod tempus: vel econuerso, cùm quis concedit alicui vsum domus, reseruato sibi eius dominio. Et propter hoc licitè potest homo accipere pretium pro vsu domus, & præter hoc petere domum accommodatam, sicut patet in conductione & locatione domus. Pecunia autem secundùm Philosophum in †{ Li. 5. Ethic. ca. 5. & 1. Polit. c. 6. & 7. tom. 5. } 5. Ethicor. & in 1. Politic. principaliter est inuenta ad commutationes faciendas. Et ita proprius & principalis pecuniæ vsus, est ipsius consumptio, siue distractio, secundùm quod in commutationes expenditur. Et propter hoc secundùm se est illicitum pro vsu pecuniæ mutuatæ accipere pretium, quod dicitur vsura. Et sicut alia iniustè acquisita tenetur homo restituere, ita restituere tenetur pecuniam, quam per vsuram accepit.