ANTE omnia in hoc tractatu explicandum est, quid significet, & quid sit vsura. De notione quidem huius vocabuli sciendum est, esse Ciceronianum, & habere amplam significationem. Significat enim vsum rei cuiuscumque siue bonum siue malum. Idem dicimus de hoc nomine Fœnus. Est enim idem quòd vsura: & fœneror, idem est quod exercere vsuras. Iam verò ex vsus accommodatione inter doctores, huiusmodi vocabula in malam partem tantùm accipiuntur, vt significent pretium rei iniquum quod capitur ex re quæ vsu consumitur. Quæ quidem acceptio quasi per antiphrasim ortum habuisse videtur: sicut bellum dicitur, quia est res minime bella, & lucus, quia non habet lucem, & piscina, quæ piscibus caret. Sic etiam quando quis vult pretium vltra sortem pro re quæ nullum habet fructum aut vsum præter distractionem & consumptionem ipsius; dicitur tale pretium vsura. Accipitur deinde pro ipso vitio, hoc est, pro habitu qui est principium talium actionum iniquarum. Accipitur etiam pro ipsa actione vsuras accipiendi. Quandoque verò accipitur pro obiecto illius habitus iniqui.