Secundò. Requiritur intentio accipiendi lucrum ratione mutui. Et hoc ipsum expressum est in altera definitione. Colligitur autem manifestè ex D. Thom. definitione. Etenim cùm res mutua necessariò debeat restitui eadem in specie mutuatori, si pro vsu illius pretium accipere velit, iam manifeste intendit lucrum. Quapropter, siquis accipiat quod aliàs sibi debebatur, vt redimat suam vexationem, quoniam aliter nequibat recuperare debitum; etiam si ratione mutui dicat se id petere, non est vsura: siquidem non est lucrum verum quod capit ex mutuo. Hoc modo potest intelligi Ambros. sup. lib. de Tobia. cap. 15. quod refertur. 14. quæst. 4. cap. finali. vbi ait. "Ab illo exige vsuras, cui meritò nocere desideras, cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ, quem bello vincere non potes, ab hoc vsuras exige." Et concludit. "Ergo vbi ius est belli, ibi ius vsuræ." Loquitur itaq; Ambr. de vsura secundum apparentiā, non secundum rei veritatem. Tertiò requiritur pactum & obligatio explicitè vel implicitè, ratione cuius mutuatarius teneatur, saltem secundum iustitiæ figuram quantum est ex parte contrahentium volũtate sua, quoniam re vera & absolutè nulla est obligatio ex parte mutuatarij ad reddendas vsuras. Obserua tamen quòd quando obligatio, qualiscunq; illa est, fuerit implicita, contingere potest, quòd altera tantum pars intendat inducere talem obligationem. Et tunc si mutuator intendat inducere obligationem, contractus erit vsurarius, etiam si mutuatarius non intelligat. Si verò mutuatarius existimet se obligari, & mutuator non id intendat, non erit vsurarius contractus, etiam si mutuatarius soluat vsuras. Ratio huius differentiæ est: quia vsura est formaliter in mutuatore. Verum est tamen quòd mutuator quando postea nouerit animum mutuatarij, tenebitur restituere vsuras.