Tertia ratio pro conclusione sit. Quando nulla esset alia ratio ad probandum quod vsura est contra ius naturæ, nisi quod ex illa sequuntur maxima damna, & incommoda reipublicæ, sufficeret ad reprobandam vsuram tanquàm rationi naturali contrariam: quemadmodum colligimus, simplicem fornicationem esse contra ius naturæ: quia si varius concubitus vt licitus exerceretur; esset magna perturbatio in republica, neque possent homines educari conuenienter neque in vita animali neque in vita rationali. Legatur historia celebris apud Titum Liuium lib. 2. ad vrbe condita vbi narratur discordia inter plebem Romanam & patres conscriptos: quæ ortum habuit, ex oppressione plebis per vsuras. Neque valet respondere, quòd potiùs ex vsuris sequuntur aliquæ vtilitates in republica, & quòd propterea iure communi permittebantur, & Romæ permittuntur. Quoniam profectò si reputarentur licitæ, tunc esset frequentissimum exercitium vsurarum inter Christianos: ex qua frequentia maxima damna consequerentur in republica; omnes enim indigentes pecunijs de præsenti, etiam ad res non multum necessarias, statim acciperent pecunias ad vsuram & essent prodigæ, & in paupertatem redigerentur. Probatur quartò. Quoniam si non esset vsura iure naturæ prohibita; sequeretur, quòd neque lege Euangelica prohiberetur, siquidem in Euangelio præter præcepta fidei & sacramentorum nihil prohibetur vel præcipitur, quod non sit naturæ lege prohibitum vel præceptum. Et Confirmatur. Quoniam aliàs omnibus nationibus quæ non receperunt baptismum, licitum esset vsuras exercere, si iure naturæ non est prohibitum. Imò etiam sequeretur, quòd fideles qui erant ante legem scriptam potuissent exercere licitè vsuras: & etiam illi, qui erant simul cum lege scripta, non tamen subditi legi: qualis erat familia Iob, non peccarent vsuras accipientes pro mutuo. Confirmatur secundò. Quoniam Concilia & Pontifices vbi suprà non prohibent vsuras, quasi statuendo nouum ius: sed potius declarando, quòd ex natura sua iniquum est, ergo negare esse prohibitas vsuras iure naturæ, est aduersari dictis Conciliorum & sanctorum Patrum.