Ob hæc argumenta possemus oppositam sententiam inurere nota erroris in fide, aut certè hæresis. Sed temperamus censuram, & dicimus, quòd saltim contraria sententia est periculosa, & valde temeraria & errori proxima. Ratio huius temperamenti est, quoniam non est ita certum secundùm fidem, id quod communiter à Theologis asseritur: quòd in Euangelio nō contineatur aliquod præceptum, præter præcepta virtutum Theologicarum, & sacramentorum. Quod quidem proloquium sic intelligitur. Non quidem quòd in lege Euangelica non sit præceptum fidei spei & charitatis, & humilitatis: secundùm quòd est virtus supernaturalis, per quam subijcitur homo Deo ad finem vitæ æternæ consequendum, confitens, quòd sine eius auxilio & misericordia neque gratiam assequi neque gloriam potest. Sed quoniam huiusmodi præcepta virtutum fuerunt etiam in lege naturæ fidelibus imposita per traditionem protoparentum, & quia quod specialiter consideratur in lege Euangelica, est quòd habemus specialia præcepta explicitæ fidei, & sacramentorũ: propterea Theologi meritò aiunt præter præcepta fidei & sacramentorum non est aliud præceptum in lege Euangelica speciale præter præcepta naturalia, ad quorum custodiam nos perficit lex gratiæ, Iuxta illud Apostoli Roman. 3. "legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus." Illud igitur documentum posset aliquis absque expressa nota hæresis negare, & dicere quòd etiam in lege Euangelica est præceptum diuinum speciale quo prohibentur vsuræ. Sed huiusmodi responsio tergiuer satio est: & vix & ægrè satis facit argumentis quę fecimus, quominùs ista sententia damnetur vt erronea. Hac fortassis ratione Durandus in. 4. distinctione. 33. quæstione. 2. & Martinus de Magistris, de Temperantia. quæst. 2. dixerunt, fornicationem simplicem esse quidem prohibitam iure Euangelico: sed absque hæresis nota manifesta dixerunt fornicationem nō esse prohibitam iure naturæ. Propter hanc igitur rationem temperauimus nos rigorem censendi, & diximus oppositam sententiam esse valde temerariam & periculosam in fide & errori proximam. Sed profectò nobis magis placeret dicere quòd opposita sententia nostræ conclusionis est erronea in fide; propterea quòd ex principijs fidei & alijs propositionibus, quæ nobis videntur notæ lumine naturali, per euidentem consequentiam colligitur nostra secunda conclusio. Et consequenter etiam dicimus, imò multò magis, simplicem fornicationem esse ita iure naturæ prohibitam, vt oppositum sit error in fide Catholica.