Tertia conclusio. Certum est vsuram prohibitam fuisse in veteri Testamento sicut & adulterium & rapina. Non tamen est ita certum prohibitam fuisse in nouo Testamento expressis verbis. Prima pars probatur, Exod. 22. Deuterono. 28. Psal. 14. Qui iurat proximo suo & non decipit qui pecuniam suam non dedit ad vsuram, & ex ipso Psalmo colligitur quòd dare pecuniam ad vsuram est etiam contra legem naturæ sicut alia quæ commemorat Psalmus ipse, videlicet, non periurare, non decipere proximum, non accipere munera super innocentem. Secundam partem conclusionis probamus, quia in toto Euangelio non est talis locus quo videatur vsura reprobari, nisi ille Luc. 6. qui refertur à D. Thom. "Mutuum date, nihil inde sperantes." Sed ille locus alias habet explicationes sanctorum Patrum, vt insinuat D. Thom. in solutione ad quartum. Nihilominus quoniam summi Pontifices & Concilia citant locum illum Lucæ. 6. vt reprobent lucrum ex mutuo, non placet nobis, neque tutum est, discedere à Conciliorum & Pontificum super illum locum intelligentia, quicquid alij contra clament. Neque mirum vel nouum est, quòd vnus locus sacræ Scripturæ plures habeat sensus literales.