AD argumenta in oppositum. Ad primum ex authoritate Diui Ambrosij, dicit glossa ibidem, sensum esse Ambrosij, quòd à nemine sunt exigendæ vsuræ: sicut nemini est nocendum. Quem sensum sequitur Magister Soto vbi suprà. Sed profecto ista explicatio non quadrat cum verbis Ambrosij, scilicet, cui iurè inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ. Constat autem quòd sæpenumero iustissimè inferuntur bella, ergo tunc iustè poterunt auferri vsuræ. Melior ergo est explicatio nostra, quam supra dedimus definientes vsuram, scilicet, quòd Ambrosius loquitur de vsuris, quæ non sunt propriè vsuræ, sed secundùm apparentiam, scilicet, quæ alio titulo debentur: quanuis occasione mutui recuperantur.