DVbitatur vltimò, quæ nā intentio, vel quæ nā spes lucri vltra sortẽ recipiendi, sufficiat ad cōstituẽdam realem vsuram, & specialiter quærimus, an qui dat mutuum cum spe recipiendi lucrum, aliàs non daturus mutuum, sit dicendus vsurarius? Arguitur primò & probatur, ꝙ non liceat aliquid lucri sperare ex mutuo absque peccato vsuræ. Nā Dominus Luc. 6. ait, "mutuũ date nihil inde sperantes." Secũdò. Ex eo loco colligit Vrbanus III. capit. consuluit. de vsuris, eum esse vsurarium qui non aliàs mutuo daturus pecuniā credit eo proposito, vt licet omnino cōuẽtione cessante, plus tamẽ sorte percipiat. Denique si quis pro beneficio temporali speret aliquid spirituale est simoniacus, ergo si pro mutuo speret lucrũ erit vsurarius.