Arguitur secundò, & probo quòd mutuator possit saltem secundariò intendere lucrum & sperare aliquam commoditatem ex mutuo. Quoniam licitum est clerico interesse Canonicis horis & sacrificium missæ offerre, principaliter quidem propter Deum, minùs verò principaliter & secundariò propter distributiones & stipendium designatum celebranti, ergo &c.