PRO cuius rei intelligentia animaduertendum est, mutuum in sui ratione duo includere; alterum quidem antecedenter, videlicet beneuolentiam & amicitiam & gratiam, siquidem mutuum non fit ex iustitia antecedente sed ex amore & beneuolentia misericordia & beneficentia, &c. Alterum verò quod includit, est iustitia: siquidem mutuatio contractus quidam est & actus iustitiæ essentialiter. Et quia, quod quælibet res includit intrinsecè & essentialiter magis principaliter includit, quàm id quod antecedenter includit; neutiquam licitum erit, ratione mutui sperare lucrum, quia ratione mutui, idem est quod ratione contractus.