Arguitur secundo argumento quinto D. Thomæ. Licitum est iure naturæ pretium exigere pro actione quam alias homo facere non tenetur, sed homo non tenetur mutuare, ergo pro actione mutuandi potest aliquid iustè petere & accipere. Maior probatur exemplo, quia licite potest saltator pro saltatione pretium accipere, eo quòd saltatio est opus ad quod alias homo non tenebatur.