Arguitur quartò. Sententia quæ sentit licitum esse emere pagas acerbas minori pretio de præsenti dato quàm ipsæ constant, videtur quibusdam probabilis, ergo probabilis sententia erit, esse licitum dato minori pretio in præsenti emere obligationem mutuatarij ad reddendum plus pecuniæ in futuro. ¶ De hac quæstione sciendum est, fuisse hæreticos asserentes licitum esse dare mutuo pecunias ad vsuram. Græci fuerunt in hac sententia, vt refert Guido Carmelita in summa de hæresibus. Castro in lib. de hæresibus. verbo vsura. Albanenses etiam fuerunt in eadem sententia, vt refert Gabriel Prateolus. lib. 1. de vitis & vitijs hæreticorum cap. 22. Eandem secutus fuit Carolus Molinæus Iurista sed Lutheranus, vt refert episcopus Segobien. lib. 3. Variarum. & Nauarro in Commentario. super cap. 1. 14. quęstione. 3. Qui hæreticus aiebat, licitas esse vsuras, si exerceantur cùm moderamine quod habetur in. l. eos. C. de vsuris. Abulensis concedit quidem vsuras esse prohibitas, & esse peccatum. Cæterum in loco citato. quæst. 171. & 172. negat esse prohibitas iure naturæ: sed ait, tantùm iure positiuo prohiberi. In eàdem sententia aiunt esse aliquos Iurisperitos, vt refert Soto vbi suprà quæst. 1. articulo. 1.