Secunda conclusio. Vsura prohibita est iure naturali. Probatur primò, testimonijs Philosophorum qui naturali ratione ducti vsuram reprobauerunt. Imprimis, Aristot. 1. Polit. capite. 6. & cap. 7. improbat vehementer vsuram, aitque eam esse præter naturam. Idem ait. 4. Ethicorum cap. 1. Item Cicero lib. 2. de finibus ait, interrogatum Catonem quid esset fœnerari, respōdisse, quòd esset hominem occidere. Quasi æquipararet Cato fœnerationem cum homicidio quantùm ad hoc quòd est esse contra iustitiam & ius naturæ. Plutarchus opusculum fecit, cui titulum inscripsit, quòd non oporteat fœnerari. Item Appianus Alexandrinus lib. 1. de bello ciuili. & Marcus Cato de re rustica, vsuras vehementer improbant. Certum ergo est, quòd lumine naturali cognoscitur iniustitia vsurarij. Ratione deinde probatur conclusio. Prima quidem & optima ratio est D. Thom. in hoc articulo. Iniquum est & contra ius naturæ vendere idem bis, aut vendere id quod non est: sed qui accipit vsuram pro pecunia mutuata, vel quasi vendit idem bis, vel certe vendit id quod non est, ergo. Maior probatur. Quia ratione naturali notum est, esse iniquum rem vendere pluris quàm valeat. Minor probatur. Nam qui dat mutuum ad vsuram, recipit postea quidem tantum quantum dedit: & insuper pro vsu illius, qui nullius est pretij seorsum à pecunia, accipit aliquid aliud: ergo aut rem ipsam vendit bis, aut certè pro vsu, qui seorsum non est æstimandus, aliquid accipit. Cæterùm de distinctione inter dominium & vsum rerum quæ vsu consumuntur, diximus multa supra in materia de dominio. Quanuis enim inter se habeāt distinctionem metaphysicam: tamen quod attinet ad pretium & valorem, non potest distingui vsus rei vsu consumptibilis à re ipsa cuius vsus est vt consummatur.