AD quartum dicendum, quòd pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quàm sit quantitas pecuniæ mutuatæ quæ restituenda est: nec ibi aliquid est exigendum aut expectandum, nisi beneuolentiæ affectus, qui sub æstimationem pecuniæ non cadit: ex quo potest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia etiam talis obligatio pecunia æstimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud mutuum recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum.