Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsuræ labe. Hæc est contra Soto vbi suprà qui ait, non auderem hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius soluẽdæ: quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen conclusio probatur, quantùm videtur apertè. Agricola potest locare operas suas futuras in æstate iustè: rursus qui conducit tales operas futuras, potest cōtinuò citra dubium soluere pretium & anticipare solutionem, modò tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatæ solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuò iustam illius mercedem anticipata solutione, ergo ad eũdem modum licebit conducere operas coloni, exhibẽdas in æstate aut hyeme. Tertiò probatur. In huiusmodi contractu sicuti est obligatio ex parte coloni ad exhibendas operas suas in ministerium eius qui pecuniā dedit: ita è contra ex parte pecuniam dantis, est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iustò potest exigi pro obligatione: ergo iste contractus est sanctus. Vltimò probatur cōclusio. Qui dat pecuniam, per huiusmodi contractum non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens probatur, solum recipit operas coloni agricolæ; at agricolæ operæ sunt pretium pecuniæ non vsus pecuniæ; siquidem agricola nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsuræ hæc est, quòd vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod nullo pretio est æstimabile; hęc autẽ iniquitas (vt patet manifeste cuiq́ue intuenti) longè ab est ab isto contractu. Ad argumẽtum autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniæ per operas alterius soluendæ: sed est conductio & redditio pretij operarũ quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum & ministrandum & vẽdidit operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis & venditionis. Itaque qui accipit pecuniam non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab vsura multi agricolæ qui bona fide faciunt huiusmodi contractus.