Prima conclusio. Contractus iste mutui vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifestè. Ratio est. Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, æstimabilis est pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire in huiusmodi contractibus aliæ iniquitates, videlicet carius vendunt tales mercatores mutuantes merces suas, ex eo quòd vendunt credita pecunia, rursus petunt à mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera ipsi milites non indigent & quas continuo milites diuendere debent pretio multò viliori quàm emerint.