Tertia conclusio. Quando pecunia erat in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iustè poterit exigere lucrum cessans, imo qui impedit tenetur in foro conscientiæ antequam petatur reddere lucrum cessans. Probatur conclusio primò. Quia pecunia quæ est in potentia proxima ad lucrum, plus valet domino suo ratione suæ potentiæ: quam valeat secundum se absolutè; ergo illam maiorem vtilitatem poterit dominus illius in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap. finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniæ: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur & ostendo, quod non solum habeat verum conclusio, quando à principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam quando impeditur postea ratione moræ in soluendo. Sunt enim expressę leges quę hoc definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l. cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C. eodem titulo. Prædictæ tres conclusiones asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis.