Arguitur secundo & confirmatur. Quia pecunia cum potentia proxima ad lucrum pluris æstimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia, quod illa potentia pecuniæ impediatur, & quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iustè exigit lucrum cessans. Maior explicatur. Nam sicut frumentum terræ mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonæ negociationi: plus valent quā mille aurei absolutè. Probatur minor, quia charitas proximi & illius commodum mouent negociatorem vt mutuet rogāti. Consequentia probatur, quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet.