Denique licitum est venditori carius vendere res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant æstimandæ, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum erit mutuatori in casu posito exigere lucrum cessans. Probatur consequentia: quia sicut venditori qui erat seruaturus merces suas, cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolutè secundum proprium valorem nulla habita ratione ad potentiam proximam quam habeat ad lucrum; & quemadmodum venditor voluntariè vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntariè mutuat rogatus; ergo eadem est ratio.