Secundò arguitur. Lucrum alicui cessare nihil aliud videtur esse, quàm ipsum cohiberi à suo lucro; sed quando nulla vis, nullus metus, nulla denique ignorantia interuenit, sed solùm modò preces mutuatarij pecuniæ dominum inducunt ad mutuandum non prohibetur ipse dominus à suo lucro: ergo ibi non est verè lucrum cessans. Probatur minor: quia nemo cohibetur nisi quando eius voluntas aliquo modo impeditur ab executione vel accusatione alicuius boni, & tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at verò inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo.