Quartò. Qui procurans proprium commodum dat mutuò, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium commodum: ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere à Petro lucrum cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri: quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundò. Pro alterius. ementis commodo non licet pretium aliquod accipere pro re quæ est valde vtilis ementi, vt docet D. Tho. q. præced. art. 1. ergo neque pro commodo mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita sententia, quod licitum esset negotiatori diligenter quærere mutuatarios quibus mutuet pecuniam exigendo ab illis lucrum cessans. Probatur consequentia: quoniam vnusquisque licite quærit emptorem rei suæ quæ pretio æstimabilis est; ergo si lucrum cessans est pretio æstimabile licitum erit negotiatori quærere emptorem. Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure quæst. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait, sententiam affirmatiuam esse minùs probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris. Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquæstus de vsuris: exceptis paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3. Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quæst. 3. num. 47. & sequentibus. Est etiam communis omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de contractibus quæst. 80. & Adrianus in 4. in materia de restitutione, speciali quæstione de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto Comment. super hunc articulum. Hæc sententia communis fuit nostris pręceptoribus qui nos antecesserunt: solus Magister Soto est singularis in hac sententia. Imò ipse ait vbi suprà, non mihi tantum arrogo, vt primus opinionem illam, scilicet affirmatiuam prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in præsenti art. in solut. ad 1. tenet partem negatiuam sed duo discrimina, intendit statuete, inter damnum emergès & lucrum cessans. Primum est quod damnum emergens semper est licitum exigere quoties aliquis dat mutuum absque aliqua suspitione. At verò lucrum cessans exigere à principio mutuationis rarò licitum est, cum omnibus suis circunstantijs & semper habet suspitionem vsuræ. Secundum est, quod damnum emergens licitum est exigere tantum quantum sonat; at verò lucrum cessans non licet exigere totum quod speratur. Quod probat D. Tho. quia lucrum cessans multis vijs impediri potest. Neque etiam Scotus & Durandus sequuntur illam partem negatiuam si attente legantur in locis citatis. Cæterum partem affirmatiuam quam nos sequimur probant argumenta quæ fecimus in principio dubij.