Ex dictis colligitur corollarium, scilicet, quomodo debeāt intelligi iudicũ sentẽtiæ, quæ solent aliquādo imponere mulctā pecuniariā debitoribus propter soluẽdi moram. Duplici enim ratione possunt hæ sententiæ iustificari; prior quidem in pœnam propter culpā cōmissam à debitore in mora soluendi, & talis pœna nō obligat in foro cōscientiæ ante condemnationem & executionem sententiæ, bene tamẽ postea. Altera ratio est aliquando, quia iudex æstimat propter morā soluendi cessauisse creditori aliquod lucrũ, & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro cōsciẽtiæ reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam iudicis. At vero si non cessauerat lucrum, non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa præsumptione.