Deinceps circa doctrinam Diui Thomæ in solutionibus ad secundum, tertium, & quartum argumentum: duæ conclusiones sunt notandæ. Prima cōclusio est, quod est vsura obligare mutuatarium ex iustitiæ debito ad compensandum beneficium, etiā pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel quòd pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Hæc conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus, & respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiæ debito, quoniam tali debito amicitiæ repugnat ciuilis obligatio, eo quòd inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur cōclusio ratione D. Thomæ, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad remutuandum in posterum, est pecunia æstimabile, ergo non potest ex iustitiæ debito deduci in pactum ratione mutui, etiam pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis præcepto tenetur benefacere non benefacit. v. g. non intercedat apud Regem, non remutuet: tũc non tenetur ad restitutionem damni quod consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiæ debito teneretur ad illud opus obligaretur consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime æstimabilem, qui obligat alterum ad benefaciendum ex iustitiæ debito, etiam pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine.