Ad hanc difficultatem respondetur, & sit prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque valet allegare D. Thom. in responsione ad quartum. Etenim ibi solùm dicit, quòd licet mutuanti vnum; aliud recipere mutuum in præsenti: non tamen ait, quòd sit licitum obligare mutuatarium ad remutuandum in præsenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas.