Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur æqualitas ex vtraque parte; ergo iustus est. Deinde. In hoc contractu nihil omnino accipitur vltra sortem ratione mutui sed pro obligatione ad mutuandum recipit mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret pactum quod adinuicem se obligarent ad mutuandum in tempore futuro, v. g. mutuabis mihi frumentum post mensem & ego post mensem tibi mutuabo vinum; ergo etiam erit licitus contractus si de præsenti se se obligent ad mutuandum adinuicem.